previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

50.nec absurde adversus utrosque respondisse visus est, et facile erat orationem apud faventis aequis auribus accipi. [2] [p. 82] nulla enim nec disceptatio nec dubitatio fuit, quin omnes eosdem genti Achaeorum hostes et 1 amicos, quos populus Romanus censuisset, iudicarent, bellumque et Antiocho et Aetolis nuntiari iuberent. [3] auxilia etiam, quo censuit Quinctius, quingentorum militum Chalcidem, quingentorum Piraeum extemplo miserunt. [4] erat enim haud procul seditione Athenis res trahentibus ad Antiochum quibusdam spe largitionum venalem pretio multitudinem, donec ab iis, qui Romanae partis erant, Quinctius est accitus, et accusante Leonte quodam Apollodorus auctor defectionis damnatus atque in exilium est eiectus.

[5] et ab Achaeis quidem cum tristi responso legatio ad regem rediit; Boeoti nihil certi responderunt: cum Antiochus in Boeotiam venisset, tum, quid sibi faciundum esset, se deliberaturos esse.

[6] Antiochus cum ad Chalcidis praesidium et Achaeos et Eumenem regem misisse audisset, maturandum ratus, ut et praevenirent sui et venientis, [7] si possent, exciperent, Menippum cum tribus ferme milibus militum et omni classe Polyxenidan mittit, ipse paucos post dies sex milia suorum militum, et ex ea copia, quae Lamiae repente colligi potuit, non ita multos Aetolos ducit. [8] Achaei quingenti et ab Eumene rege modicum auxilium missum duce Xenoclide Chalcidensi nondum obsessis itineribus tuto transgressi Euripum Chalcidem pervenerunt; [9] [p. 83]Romani milites, quingenti ferme et ipsi, cum iam Menippus 2castra ante Salganea ad Hermaeum, qua transitus ex Boeotia in Euboeam insulam est, haberet, venerunt. [10] Micythio erat cum iis, lagatus ab Chalcide ad Quinctium ad id ipsum praesidium petendum missus. [11] qui, postquam ab hostibus obsessas fauces vidit, omisso ad Aulidem itinere Delium convertit, ut inde in Euboeam transmissurus.

1 a. u. 562.

2 a. Ch. 192.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (14 total)
  • Cross-references to this page (12):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: