previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. ita dimisso concilio multitudo omnis in suas civitates dilapsa est; [2] rex postero die cum apocletis eorum, unde bellum ordiretur, consultabat. optimum visum est Chalcidem, frustra ab Aetolis nuper temptatam, primum adgredi; et celeritate magis in eam rem quam magno conatu et apparatu opus esse. [3] itaque cum mille peditibus rex, qui Demetriade secuti erant, profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad Chaeroniam occurrerunt et decem constratis navibus secuti sunt. [4] rex ad Salganea castris positis navibus ipse cum principibus Aetolorum Euripum traiecit, et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt. pauci utrimque ad colloquium congressi sunt. [5] Aetoli magno opere suadere, ut salva Romanorum amicitia regem quoque adsumerent socium atque amicum: [6] neque enim eum inferendi belli, sed liberandae Graeciae causa in Europam traiecisse, et liberandae re, non verbis et simulatione, quod fecissent Romani; [7] nihil autem utilius Graeciae civitatibus esse quam utramque complecti amicitiam; ita enim ab utriusque iniuria tutas alterius semper praesidio et fiducia fore. [8] [p. 75] nam si non recepissent regem, viderent, quid patiendum iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus, cui resistere suis 1 viribus non possent, ante portas esset. [9] ad haec Micythio, unus ex principibus, mirari se dixit, ad quos liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam traiecisset: [10] nullam enim civitatem se in Graecia nosse, quae aut praesidium habeat, aut stipendium Romanis pendat, aut foedere iniquo adligata quas nolit leges patiatur: [11] itaque Chalcidenses neque vindice libertatis ullo egere, cum liberi sint, neque praesidio, cum pacem eiusdem populi Romani beneficio et libertatem habeant. [12] amicitiam regis non aspernari, nec ipsorum Aetolorum. id primum eos pro amicis facturos, si insula excedant atque abeant: [13] nam ipsis certum esse non modo non recipere moenibus, sed ne societatem quidem ullam pacisci nisi ex auctoritate Romanorum.

1 a. Ch. 192.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (8 total)
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miction
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salganea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apocleti
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chalcidenses
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SALGANEUS
    • Smith's Bio, Mi'ctio
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: