previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

43. nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt quam eorum, qui genus ac fortunam suam animis non aequant, quia virtutem et bonum alienum oderunt. extemplo consilium mittendi Hannibalis, quod unum in principio belli utiliter cogitatum erat, abiectum est. [2] Demetriadis maxime defectione ab Romanis ad Aetolos elatus non ultra differre profectionem in Graeciam constituit. [3] priusquam solveret naves, Ilium a mari escendit, ut Minervae sacrificaret. inde ad classem regressus proficitur quadraginta tectis navibus, apertis sexaginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur. [4] [p. 71]Imbrum primo insulam tenuit; inde Sciathum 1traiecit; ubi collectis in alto quae dissipatae erant navibus ad Pteleum primum continentis venit. [5] ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab Demetriade occurrerunt, quorum frequentia laetus die postero in portum urbis navibus est invectus; [6] copias haud procul inde exposuit. decem milia peditum fuere et quingenti equites, sex elephanti, vix ad Graeciam nudam occupandam satis copiarum, nedum ad sustinendum Romanum bellum.

[7] Aetoli, postquam Demetriadem venisse Antiochum adlatum est, concilio indicto decretum, quo accerserent eum, fecerunt. [8] iam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat, Phalara in sinum Maliacum processerat. [9] inde decreto accepto Lamiam venit, exceptus ingenti favore multitudinis cum plausibus clamoribusque et quibus aliis laetitia effusa vulgi significatur.

1 a. Ch. 192.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (16 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.25
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lamia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phalara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pteleum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antiochus Magnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imbrus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DEME´TRIAS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), IMBROS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LA´MIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PTE´LEUM
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: