Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. Alexamenus cum omnibus Aetolis citato gradu ad regiam occupandam pergit.
[2]
corporis custodes, cum in oculis res gereretur, pavor primo cepit;
[3]
deinde, postquam abire Aetolorum agmen videre, concurrunt ad relictum tyranni corpus, et spectatorum turba ex custodibus vitae mortisque ultoribus facta est.
[4]
[p. 60] nec movisset se quisquam, si extemplo positis armis vocata in 1 contionem multitudo fuisset et oratio habita tempori conveniens, frequentes inde retenti in armis Aetoli sine iniuria cuiusquam;
[5]
sed, ut oportuit in consilio fraude coepto, omnia in maturandam perniciem eorum, qui fecerant, sunt acta.
[6]
dux regia inclusus diem ac noctem in scrutandis thesauris tyranni absumpsit; Aetoli velut capta urbe, quam liberasse videri volebant, in praedam versi.
[7]
simul indignitas rei, simul contemptus animos Lacedaemoniis ad coeundum fecit. alii dicere exturbandos Aetolos et libertatem, cum restitui videretur interceptam, repetendam; alii, ut caput agendae rei esset, regii generis aliquem in speciem adsumendum.
[8]
Laconicus eius stirpis erat puer admodum, eductus cum liberis tyranni; eum in equum imponunt et armis arreptis Aetolos vagos per urbem caedunt.
[9]
[p. 61] tum regiam invadunt; ibi Alexamenum cum paucis resistentem obtruncant. Aetoli circa 2 Chalcioecon — Minervae aereum est templum — congregati caeduntur;
[10]
pauci armis abiectis pars Tegeam pars Megalen polin perfugiunt; ibi comprensi a magistratibus sub corona venierunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.