previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. dum inter Achaeos et tyrannum bellum erat, legati Romanorum circuire sociorum urbes solliciti, ne Aetoli partis alicuius animos ad Antiochum avertissent. [2] minimum operae in Achaeis adeundis consumpserunt, quos, quia Nabidi infesti erant, ad cetera quoque satis fidos censebant esse. [3] Athenas primum, inde Chalcidem, inde in Thessaliam iere, adlocutique concilio frequenti Thessalos Demetriadem iter flexere. eo Magnetum concilium indictum est. [4] [p. 50] accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars 1 principum alienati Romanis totique Antiochi et Aetolorum erant, [5] quia, cum reddi obsidem filium Philippo adlatum esset stipendiumque inpositum remitti, inter cetera vana adlatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse. [6] id ne fieret, Eurylochus, princeps Magnetum, factionisque eius quidam omnia novari Aetolorum Antiochique adventu malebant. [7] adversus eos ita disserendum erat, ne timorem vanum iis demendo spes incisa Philippum abalienaret, in quo plus ad omnia momenti quam in Magnetibus esset. [8] illa tantum commemorata, cum totam Graeciam beneficio libertatis obnoxiam Romanis esse tum eam civitatem praecipue: [9] ibi enim non praesidium modo Macedonum fuisse, sed regiam exaedificatam, ut praesens semper in oculis habendus esset dominus; [10] ceterum nequiquam ea facta, si Aetoli Antiochum in Philippi regiam adducerent, et novus et incognitus pro noto et experto habendus rex esset. [11] [p. 51]Magnetarchen summum 2 magistratum vocant; is tum Eurylochus erat, ac potestate ea fretus negavit dissimulandum sibi et Magnetibus esse, quae fama vulgata de reddenda Demetriade Philippo foret; [12] id ne fieret, omnia et conanda et audenda Magnetibus esse. et inter dicendi contentionem inconsultius evectus proiecit tum quoque specie liberam Demetriadem esse, re vera omnia ad nutum Romanorum fieri. [13] sub hanc vocem fremitus variantis multitudinis fuit partim adsensu partim indignatione, dicere id ausum eum; Quinctius quidem adeo exarsit ira; ut manus ad caelum tendens deos testes ingrati ac perfidi animi Magnetum invocaret. [14] hac, voce perterritis omnibus Zeno, ex principibus unus, magnae cum ob eleganter actam vitam auctoritatis, tum quod semper Romanorum haud dubie partis fuerat, [15] ab Quinctio legatisque aliis flens petit, ne unius amentiam civitati adsignarent; suo quemque periculo furere; Magnetas non libertatem modo, sed omnia, quae hominibus sancta caraque sint, T. Quinctio et populo Romano debere; [16] nihil quemquam ab diis immortalibus precari posse, quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora sua citius per furorem saevituros, quam ut Romanam amicitiam violarent.

1 a. u. 562.

2 a. Ch. 192.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (16 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.33
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magnetarches
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magnetes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Quinctius Flamininus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Zeno
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eurylochus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TAGUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: