Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. luce orta Cretensium levis armatura et Tarentini equites super torrentem proelium commiserunt; Telemnastus Cretensis popularibus suis, equitibus Lycortas Megalopolitanus praeerat;
[2]
Cretenses, et hostium auxiliares, equitumque idem genus, Tarentini, praesidio aquatoribus erant. aliquamdiu dubium proelium fuit ut eodem ex parte utraque hominum genere et armis paribus;
[3]
procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares, et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat, ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent. effuse secuti fugientes per convallem plerique et vulnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem viderent.
[4]
caetrati ita, quantum latitudo vallis patiebatur, instructi sederant, ut facile per intervalla ordinum fugientes suos acciperent.
[5]
consurgunt deinde ipsi integri, recentes, instructi; in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et vulneribus fessos impetum faciunt.
[6]
nec dubia victoria fuit: extemplo terga dedit tyranni miles et haud paulo concitatiore cursu, quam secutus erat, fugiens in castra est compulsus.
[7]
[p. 47] multi caesi captique in ea fuga sunt; et in castris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen 1 receptui cani iussisset loca magis confragosa et, quacumque temere processisset, iniqua quam hostem metuens.
[8]
inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans, in quo tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum,
[9]
qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi, ut intercluderent iter, ne aut tyrannus, cum vellet, receptum ad urbem haberet,
[10]
aut commeatus ad urbe in castra portarentur, simul etiam temptaturos, si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent.
[11]
non tam fidem dictis perfuga fecit, quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit.
[12]
postero die Pythagoram cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro vallo iussit; ipse tamquam in aciem cum robore exercitus egressus signa ocius ferri ad urbem iussit.
1 a. Ch. 192.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.