previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. comparaverat et tyrannus modicam classem ad prohibenda, si qua obsessis mari summitterentur, praesidia, tres tectas naves et lembos pristisque, tradita vetere classe ex foedere Romanis. [2] harum novarum tum navium agilitatem ut experiretur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent, provectos in altum cotidie remigem militemque simulacris navalis pugnae exercebat, in eo ratus verti spem obsidionis, [3] si praesidia maritima interclusisset praetor Achaeorum sicut terrestrium certaminum arte quemvis clarorum imperatorum vel usu vel ingenio aequabat, [4] ita rudis in re navali erat, Arcas, mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in Creta praefectus auxiliorum militaverat, [5] [p. 41] ignarus, navis erat quadriremis vetus, capta annis ante LXXX, cum Crateri uxorem Nicaeam 1 a Naupacto Corinthum veheret. [6] huius fama motusfuerat enim nobile in classe regia quondam navigiumdeduci ab Aegio putrem iam admodum et vetustate dilabentem iussit. [7] hac tum praetoria nave praecedente classem, cum in ea Patrensis Tiso praefectus classis veheretur, occurrerunt a Gytheo Laconum naves; [8] et primo statim incursu ad novam et firmam navem vetus, quae per se ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, divulsa est, captique omnes, qui in nave erant. [9] cetera classis praetoria nave amissa, quantum quaeque remis valuit, fugerunt. ipse Philopoemen in levi speculatoria nave fugit, nec ante fugae finem, quam Patras ventum est, fecit. [10] nihil ea res animum militaris viri et multos experti casus imminuit; quin contra, si in re navali, cuius esset ignarus, offendisset, eo plus in ea, quorum usu calleret, spei nactus, breve id tyranno gaudium se effecturum adfirmabat.

1 a. Ch. 192.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (12 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.7
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nabis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nicaea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philopoemen
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pristis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tiso
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Classis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Craterus
    • Smith's Bio, Nicaea
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: