Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. sub idem tempus legati ab regibus Romam reverterunt, qui cum nihil,
[2]
quod satis maturam causam belli haberet nisi adversus Lacedaemonium tyrannum, attulissent, quem et Achaei legati nuntiabant contra foedus maritimam oram Laconum oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in Graeciam est ad tuendos socios.
[3]
consules, quando nihil ab Antiocho instaret, proficisci ambo in provincias placuit. Domitius ab Arimino, qua proximum fuit Quinctius per Ligures in Boios venit.
[4]
duo consulum agmina diversa late agrum hostium pervastarunt. primo equites eorum pauci cum praefectis, deinde universus senatus, postremo in quibus aut fortuna aliqua aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt.
[5]
[p. 36] — et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae: nam et C. Flaminius oppidum Licabrum 1 munitum opulentumque vineis expugnavit et nobilem regulum Conribilonem vivum cepit,
[6]
et M. Fulvius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Vesceliam Helonemque, et castella multa expugnavit; alia voluntate ad eum defecerunt.
[7]
tum in Oretanos progressus et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit.
[8]
Toletum ibi parva urbs erat sed loco munito. eam cum oppugnaret, Vettonum magnus exercitus Toletanis subsidio venit. cum iis signis collatis prospere pugnavit et fusis Vettonibus operibus Toletum cepit.
1 a. u. 562.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.