previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. diu nihil in Liguribus dignum memoria gestum erat; [2] [p. 17] extremo eius anni bis in magnum periculum res adducta est: nam 1et castra consulis oppugnata aegre sunt defensa, et non ita multo post per saltum angustum cum duceretur agmen Romanum, ipsas fauces exercitus Ligurum insedit. [3] qua cum exitus non pateret, converso agmine redire institit consul. et ab tergo fauces saltus occupatae a parte hostium erant, Caudinaeque cladis memoria non animis modo, sed prope oculis obversabatur. [4] Numidas octingentos ferme equites inter auxilia habebat. eorum praefectus consuli pollicetur se parte utra vellet cum suis erupturum, tantum uti diceret, utra pars frequentior vicis esset; [5] in eos se impetum facturum et nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is pavor cogeret Ligures excedere saltu, quem obsiderent, et discurrere ad opem ferendam suis. [6] collaudatum eum consul spe praemiorum onerat. Numidae equos conscendunt et obequitare stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt. [7] nihil primo adspectu contemptius: equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, [8] [p. 18] equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium. hunc contemptum de industria 2 augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo esse. [9] itaque qui primo intenti paratique, si lacesserentur, in stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima spectabant. [10] Numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi, velut quos impotentis regendi equi invitos efferrent. postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium erupere, et in agrum latiorem evecti omnia propinqua viae tecta incendunt; [11] proximo deinde vico inferunt ignem; ferro flammaque omnia pervastant. [12] fumus primo conspectus, deinde clamor trepidantium in vicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt. [13] [p. 19] itaque sine consilio, sine imperio pro se quisque currere ad sua tutanda; momentoque temporis castra relicta erant, et obsidione liberatus consul, quo intenderat, pervenit. 3

1 a. Ch. 193.

2 a. u. 561.

3 a. Ch. 193.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (13 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.39
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: