Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
54.
P. Scipio ex provincia Gallia ad consules
subrogandos venit. comitia consulum fuere, quibus
creati sunt L. Cornelius Merula et Q. Minucius Thermus.
[2]
postero die creati sunt praetores L. Cornelius
Scipio, M. Fulvius Nobilior, C. Scribonius, M. Valerius
Messala, L. Porcius Licinus et C. Flaminius.
[3]
Megalesia
ludos scaenicos A. Atilius Serranus, L. Scribonius
Libo aediles curules primi fecerunt.
[4]
horum aedilium
ludos Romanos primum senatus a populo secretus
spectavit, praebuitque sermones, sicut omnis novitas
solet, aliis tandem, quod multo ante debuerit, tributum
existimantibus amplissimo ordini,
[5]
aliis demptum ex
dignitate populi, quidquid maiestati patrum adiectum
esset, interpretantibus et omnia discrimina talia,
quibus ordines discernerentur, et concordiae et libertatis aequae minuendae esse.
[6]
ad quingentesimum
quinquagesimum octavum annum in promiscuo spectatum esse; quid repente factum, cur immisceri sibi in
cavea patres plebem nollent?
[7]
cur dives pauperem consessorem fastidiret? novam, superbam libidinem, ab
nullius ante gentis senatu neque desideratam neque
[p. 187]
institutam.
[8]
postremo ipsum quoque Africanum, quod
consul auctor eius rei fuisset, paenituisse ferunt. adeo
nihil motum ex antiquo probabile est; veteribus, nisi
quae usus evidenter arguit, stari malunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.