Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. post haec tribuni quoque plebi qui se intercessuros professi erant, cum pauca in eandem
sententiam adiecissent, tum L. Valerius pro rogatione
ab se promulgata ita disseruit: "si privati tantummodo ad suadendum dissuadendumque id quod ab
nobis rogatur processissent, ego quoque, cum satis
dictum pro utraque parte existimarem, tacitus
suffragia vestra expectassem;
[2]
nunc cum vir gravissimus, consul M. Porcius, non auctoritate solum, quae
tacita satis momenti habuisset, sed oratione etiam
longa et accurata insectatus sit rogationem nostram,
necesse est paucis respondere.
[3]
qui tamen plura
verba in castigandis matronis quam in rogatione
nostra dissuadenda consumpsit, et quidem ut in
dubio poneret, utrum id quod reprenderet matronae
sua sponte an nobis auctoribus fecissent.
[4]
rem
defendam, non nos, in quos iecit magis hoc consul
verbo tenus quam ut re insimularet.
[5]
coetum et
seditionem et interdum secessionem muliebrem
appellavit, quod matronae in publico vos rogassent
ut legem in se latam per bellum temporibus duris in
pace et florenti ac beata re publica abrogaretis.
[6]
verba magna quae rei augendae causa conquirantur,
[p. 428]
et haec et alia esse scio, et M. Catonem oratorem1 non solum gravem sed interdum etiam trucem esse
scimus omnes, cum ingenio sit mitis.
[7]
nam quid
tandem novi matronae fecerunt, quod frequentes in
causa ad se pertinente in publicum processerunt?
numquam ante hoc tempus in publico apparuerunt?
tuas adversus te Origines revolvam.
[8]
accipe quotiens id fecerint, et quidem semper bono publico.
iam a principio, regnante Romulo, cum Capitolio ab
Sabinis capto medio in foro signis collatis dimicaretur,
nonne intercursu matronarum inter acies duas
proelium sedatum est?
[9]
quid? Regibus exactis
cum Coriolano Marcio duce legiones Volscorum castra
ad quintum lapidem posuissent, nonne id agmen, quo
obruta haec urbs esset, matronae averterunt? iam
urbe capta a Gallis, quo redempta urbs est? nempe
aurum matronae consensu omnium in publicum
contulerunt.
[10]
proximo bello, ne antiqua repetam,
nonne et, cum pecunia opus fuit, viduarum pecuniae
adiuverunt aerarium et, cum dii quoque novi ad
opem ferendam dubiis rebus accerserentur, matronae
universae ad mare profectae sunt ad matrem Idaeam
accipiendam?
[11]
dissimiles, inquis, causae sunt. nec
mihi causas aequare propositum est; nihil novi
[p. 430]
factum purgare satis est.
[12]
ceterum quod in rebus2 ad omnes pariter, viros feminas, pertinentibus fecisse eas nemo miratus est, in causa proprie ad ipsas
pertinente miramur fecisse? quid autem fecerunt?
[13]
superbas, me dius fidius, aures habemus si, cum
domini servorum non fastidiant preces, nos rogari ab
honestis feminis indignamur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.