Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43. principio anni quo P. Scipio Africanus1 iterum et Ti. Sempronius Longus consules fuerunt,
legati Nabidis tyranni Romam venerunt.
[2]
iis extra
urbem in aede Apollinis senatus datus est. pax
quae cum T. Quinctio convenisset ut rata esset
petierunt impetraruntque.
[3]
de provinciis cum relatum esset, senatus frequens
in eam sententiam ibat ut, quoniam in Hispania et
Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus
Italia provincia esset.
[4]
Scipio satis esse Italiae unum
consulem censebat; alteri Macedoniam decernendam
esse. bellum grave ab Antiocho imminere. iam
ipsum sua sponte in Europam transgressum; quid
deinde facturum censerent,
[5?]
cum hinc Aetoli, haud
dubie hostes, vocarent ad bellum, illinc Hannibal,
Romanis cladibus insignis imperator, stimularet?
[6]
dum de provinciis consulum disceptatur, praetores
sortiti sunt;
[7]
Cn. Domitio urbana iurisdictio, T.
[p. 530]
Iuventio peregrina evenit, P. Cornelio Hispania2 ulterior, Sex. digitio citerior, duobus Cn. Corneliis
Blasioni Sicilia, Merendae Sardinia. in Macedoniam
novum exercitum transportari non placuit,
[8?]
eum qui
esset ibi reduci in Italiam a Quinctio ac dimitti; item
eum exercitum dimitti qui cum M. Porcio Catone in
Hispania esset;
[9]
consulibus ambobus Italiam provinciam esse, et duas urbanas scribere eos legiones,
ut dimissis quos senatus censuisset exercitibus octo
omnino Romanae legiones essent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.