Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. et tunc quidem Quinctius satis eo
terrore coercitis excursionibus hostium nihil praeter
ipsius oppugnationem urbis superesse ratus, missis
qui omnes navales socios a Gytheo accerserent, ipse
interim cum tribunis militum ad visendum urbis
situm moenia circumvehitur.
[2]
fuerat quondam sine
muro Sparta; tyranni nuper locis patentibus
planisque obiecerant murum; altiora loca et difficilia
aditu stationibus armatorum pro munimento obiectis
tutabantur.
[3]
ubi satis omnia inspexit, corona oppugnandum ratus omnibus copiis—erant autem Romanorum sociorumque, simul peditum equitumque,
simul terrestrium ac navalium copiarum, ad quinquaginta milia hominum—urbem cinxit.
[4]
alii scalas,
[p. 518]
alii ignem, alii alia, quibus non oppugnarent modo1 sed etiam terrerent, portabant. iussi sublato clamore
subire undique omnes, ut, qua primum occurrerent
quave opem ferrent, ad omnia simul paventes
Lacedaemonii ignorarent.
[5]
quod roboris in exercitu
erat trifariam divisum; parte una a Phoebeo, altera
a Dictynneo, tertia ab eo loco quem Heptagonias
appellant—omnia autem haec aperta sine muro loca
sunt—adgredi iubet.
[6]
cum tantus undique terror
urbem circumvasisset, primo tyrannus et ad clamores
repentinos et ad nuntios trepidos motus, ut quisque
maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat aut
aliquos mittebat;
[7]
deinde circumfuso undique pavore
ita obtorpuit ut nec dicere quod in rem esset nec
audire posset nec inops modo consilii sed vix mentis
compos esset.
1 A.U.C. 559
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.