Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. haec conscripta castris propius urbem
motis Lacedaemonem mittuntur.
[2]
nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod praeter
spem reducendorum exulum mentio nulla facta erat;
maxime autem omnium ea res offendebat, quod et
naves et maritimae civitates ademptae erant.
[3]
fuerat autem ei magno fructui mare, omnem oram
a Maleo1 praedatoriis navibus infestam habenti; iuventutem praeterea civitatium earum ad supplementum longe optimi generis militum habebat.
[4]
has condiciones quamquam ipse in secreto volutaverat cum amicis, vulgo tamen omnes fama
[p. 514]
ferebant, vanis, ut ad ceteram fidem, sic ad secreta2 tegenda satellitum regiorum ingeniis.
[5]
non tam omnia universi quam ea quae ad quemque pertinerent
singuli carpebant. qui exulum coniuges in matrimonio habebant aut ex bonis eorum aliquid possederant, tamquam amissuri, non reddituri, indignabantur.
[6]
servis liberatis a tyranno non irrita modo
futura libertas, sed multo foedior quam fuisset ante,
servitus, redeuntibus in iratorum dominorum potestatem ante oculos obversabatur.
[7]
mercennarii milites
et pretia militiae casura in pace aegre ferebant et
reditum sibi nullum in civitates videbant, infensas
non tyrannis magis quam satellitibus eorum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.