Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. confestim inde victor ad Bergium castrum
ducit. receptaculum id maxime praedonum erat,
et inde incursiones in agros pacatos provinciae eius
fiebant.
[2]
transfugit inde ad consulem princeps
Bergistanus et purgare se ac populares coepit: non
esse in manu ipsis rem publicam; praedones receptos
totum suae potestatis id castrum fecisse.
[3]
consul
eum domum redire conficta aliqua probabili cur
afuisset causa iussit;
[4]
cum se muros subisse cerneret
intentosque praedones ad tuenda moenia esse, tum
uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem
occupare.
[5]
id uti praeceperat factum; repente
anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis,
illinc arce capta barbaros circumvasit. huius potitus
loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum
cognatis suaque habere iussit,
[6?]
bergistanos ceteros
quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus
supplicium sumpsit.
[7]
pacata provincia vectigalia
magna instituit ex ferrariis argentariisque quibus
tum institutis locupletior in dies provincia fuit.
[8]
ob
[p. 470]
has res gestas in Hispania supplicationem in triduum1 patres decreverunt.
1 A.U.C. 559
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.