previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. tria eo die laudabilia fecisse putatur, unum, quod circumducto exercitu procul navibus suis castrisque, ubi spem nusquam nisi1 in virtute haberent, inter medios hostes proelium commisit; [2] alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit; tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit. [p. 458] nihil deinde a victoria cessatum. [3] cum receptui2 signo dato suos3 spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in agros duxit. [4] effusius, ut sparsis hostibus fuga, praedati sunt. quae res non minus quam pugna pridie adversa Emporitanos Hispanos accolasque eorum in deditionem compulit. [5] multi et aliarum civitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se. quos omnes appellatos benigne vinoque et cibo curatos domos dimisit. [6] confestim inde castra movit, et quacumque incedebat agmen legati dedentium civitates suas occurrebant, [7?] et cum Tarraconem venit, iam omnis cis Hiberum Hispania perdomita erat, captivique et Romani et socium ac Latini nominis, variis casibus in Hispania oppressi, donum consuli a barbaris reducebantur. [8] fama deinde vulgatur consulem in Turdetaniam exercitum ducturum et ad devios montanos profectum etiam falso perlatum est. [9] ad hunc vanum et sine auctore ullo rumorem Bergistanorum civitatis septem castella defecerunt. eos educto4 exercitu consul sine memorando proelio in potestatem redegit.5 [10] haud ita multo post eidem, regresso Tarraconem consule, priusquam inde quoquam procederet, defecerunt. iterum subacti; sed non eadem venia victis fuit. sub corona veniere omnes, ne saepius pacem sollicitarent.

[p. 460]

1 nusquam nisi ussing: nisi B.

2 A.U.C. 559

3 suos ς: suis B: milites M.

4 eos educto Gronovius: eos deducto B: eo deducto M.

5 redegit ς: redegat B: redigit M.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.58
  • Cross-references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Porcius Cato.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turdetania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bergistanorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Emporitani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hispam
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BERGISTA´NI
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: