Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. haec conscripta castris propius urbem motis Lacedaemonem mittuntur.
[2]
nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod praeter spem reducendorum exulum mentio nulla facta erat; maxime autem omnium ea res offendebat, quod et naves et maritimae civitates ademptae erant.
[3]
fuerat autem ei magno fructui mare, omnem oram a Maleo praedatoriis navibus infestam habenti; iuventutem praeterea civitatium earum ad supplementum longe optimi generis militum habebat.
[4]
[p. 147] has condiciones quamquam ipse 1in secreto volutaverat cum amicis, vulgo tamen omnes fama ferebant, vanis, ut ad ceteram fidem, sic ad secreta tegenda satellitum regiorum ingeniis.
[5]
non tam omnia universi, quam ea, quae ad quemque pertinerent, singuli carpebant. qui exulum coniuges in matrimonio habebant aut ex bonis eorum aliquid possederant, tamquam amissuri, non reddituri indignabantur.
[6]
servis liberatis a tyranno non irrita modo futura libertas, sed multo foedior, quam fuisset ante, servitus redeuntibus in iratorum dominorum potestatem ante oculos obversabatur.
[7]
mercennarii milites et pretia militiae casura in pace aegre ferebant et reditum sibi nullum in civitates videbant, infensas non tyrannis magis quam satellitibus eorum.
1 a. Chr. n. 195.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.