Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
Philippus maturandi itineris
causa,
[2]
post imbrem nubibus in terram demissis nihil
deterritus, signa ferri iussit; sed tam densa caligo occaecaverat diem, ut neque signiferi viam nec signa
milites cernerent, agmen ad incertos clamores vagum
velut errore nocturno turbaretur.
[3]
supergressi tumulos,
qui Cynoscephalae vocantur, relicta ibi statione firma
peditum equitumque posuerunt castra.
[4]
Romanus eisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen, ubi hostis esset, decem turmas equitum
et mille pedites misit monitos, ut ab insidiis, quas
dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset,
[5]
praecaverent. ubi ventum ad insessos tumulos, est,
pavore mutuo iniecto velut torpentes quieverunt; dein
nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus
terror ab necopinato visu consedit, non diutius certamine abstinuere.
[6]
principio a paucis procurrentibus
lacessita pugna est, deinde subsidiis tuentium pulsos
aucta. in qua cum haudquaquam pares Romani alios
super alios nuntios ad ducem mitterent premi sese,
[7]
quingenti equites et duo milia peditum, maxime Aetolorum, cum duobus tribunis militum propere missa
rem inclinatam restituerunt,
[8]
versaque fortuna Macedones laborantes opem regis per nuntios implorabant.
rex, ut qui nihil minus illo die propter effusam caliginem quam proelium expectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum missa aliquamdiu
inops consilii trepidavit;
[9]
deinde, postquam nuntii instabant,
[p. 99]
et iam iuga montium detexerat nebula, et
in conspectu erant Macedones in tumulum maxime
editum inter alios compulsi loco se magis quam armis
tutantes,
[10]
committendam rerum summam in discrimen
utcumque ratus, ne partis indefensae iactura fieret,
[11]
Athenagoram, ducem mercede militantium, cum omnibus praeter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum
ac Thessalorum mittit.
[12]
eorum adventu depulsi ab
iugo Romani non ante restiterunt, quam in planiorem
vallem perventum est.
[13]
ne effusa detruderentur fuga,
plurimum in Aetolis equitibus praesidii fuit. is longe
tum optimus eques in Graecia erat; pedite inter finitimos vincebantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.