Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37.
sub haec tam varia fortuna gesta
[p. 127]
L. Furius Purpurio alter consul per tribum Sapiniam
in Boios venit.
[2]
iam castro Mutilo adpropinquabat,
cum veritus, ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque, exercitum eadem via, qua adduxerat, reduxit
et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam pervenit.
[3]
inde iunctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam oppidum populantes
peragraverunt.
[4]
ea urbs ceteraque circa castella et
Boi fere omnes praeter iuventutem, quae praedandi
causa in armis erat—tunc in devias silvas recesserat—, in deditionem venerunt. in Ligures inde
traductus exercitus.
[5]
Boi neglegentius coactum agmen
Romanorum, quia ipsi procul abesse viderentur, inproviso aggressuros se rati per occultos saltus secuti
sunt.
[6]
quos non adepti, Pado repente navibus traiecto
Laevos Libuosque cum pervastassent, redeuntes inde
per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in
agmen incident Romanum.
[7]
proelium celerius acriusque commissum, quam si tempore locoque ad certamen destinato praeparatis animis concurrissent.
[8]
ibi,
quantam vim ad stimulandos animos ira haberet, apparuit; nam ita caedis magis quam victoriae avidi
pugnarunt Romani, ut vix nuntium cladis hosti relinquerent.
[9]
ob has res gestas consulum litteris Romam
adlatis supplicatio in triduum decreta est. brevi post
Marcellus consul Romam venit, triumphusque ei magno
consensu patrum est decretus.
[10]
triumphavit in magistratu de Insubribus Comensibusque; Boiorum triumphi
spem collegae reliquit, quia ipsi proprie adversa pugna
in ea gente evenerat, cum collega secunda.
[11]
multa
spolia hostium captivis carpentis travecta, multa militaria signa; aeris lata trecenta viginti milia, argenti
bigati ducenta triginta quattuor milia.
[12]
in pedites
singulos dati octogeni aeris, triplex equiti centurionique.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.