Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45. haec cum ab tam gravibus auctoribus, qui
omnia per se ipsos explorata adferrent, audirentur,
maior res,
[2?]
quod ad Antiochum attineret, maturanda
magis, quoniam rex quacumque de causa in Syriam
concessisset, de tyranno consultatio visa est.
[3]
cum
diu disceptatum esset, utrum satis iam causae videretur, cur decerneretur bellum, an permitterent T.
Quinctio, quod ad Nabim Lacedaemonium attineret,
faceret, quod e re publica censeret esse, permiserunt,
eam rem esse rati,
[4?]
quae maturata dilatave non ita
magni momenti ad summam rem publicam esset;
[5]
magis id animadvertendum esse, quid Hannibal et
Carthaginienses, si cum Antiocho bellum motum foret,
acturi essent.
[6]
adversae Hannibali factionis homines principibus
Romanis, hospitibus1 quisque suis, identidem scribebant nuntios litterasque ab Hannibale ad Antiochum missas, et ab rege ad eum clam legatos venisse;
[7]
ut
[p. 398]
feras quasdam nulla mitescere arte, sic immitem et2 implacabilem eius viri animum esse; marcescere oti situ queri civitatem et inertia sopiri nec sine armorum
sonitu excitari posse.
[8]
haec probabilia memoria prioris
belli per unum illum non magis gesti quam moti
faciebat. irritaverat etiam recenti facto multorum
potentium animos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.