Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39. sub hoc tempore et L. Cornelius, missus
ab senatu ad dirimenda inter Antiochum
[p. 382]
Ptolomaeumque reges certamina,
[2?]
selymbriae substitit, et decem1 legatorum P. Lentulus a Bargyliis, P. Villius et L.
Terentius ab Thaso Lysimachiam petierunt. eodem
et ab Selymbria L. Cornelius et ex Thracia paucos
post diebus Antiochus convenerunt.
[3]
primus congressus cum legatis et deinceps invitatio benigna et
hospitalis fuit; ut de mandatis statuque praesenti
Asiae agi coeptum est, animi exasperati sunt.
[4]
Romani
omnia acta eius, ex quo tempore ab Syria classem
solvisset, displicere senatui non dissimulabant restituique et Ptolomaeo omnes civitates quae dicionis
eius fuissent aequum censebant;
[5]
nam quod ad eas
civitates attineret quas a Philippo possessas Antiochus
per occasionem, averso Philippo in Romanum bellum,
intercepisset,
[6?]
id vero ferendum non esse, Romanos
per tot annos terra marique tanta pericula ac labores
exhausisse, Antiochum belli praemia habere.
[7]
sed
ut in Asiam adventus eius dissimulari ab Romanis
tamquam nihil ad eos pertinens potuerit, quid?
quod iam etiam in Europam omnibus navalibus
terrestribusque copiis transient, quantum a bello
aperte Romanis indicto abesse? illum quidem, etiam
si in Italiam traiciat, negaturum; Romanos autem
non expectaturos, ut id posset facere.
1 A.U.C. 558
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.