Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. dimisso conventu decem legati, partiti munia
inter se, ad liberandas suae quisque regionis civitates
discesserunt,
[2?]
P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius
Hephaestiam et Thasum et Thraeciae urbes, P. Villius
et L. Terentius ad regem Antiochum, Cn. Cornelius
ad Philippum.
[3]
qui1 de minoribus rebus editis mandatis percunctatus, si consilium non utile solum sed etiam salutare admittere auribus posset,
[4?]
cum rex
gratias quoque se acturum diceret, si quid quod in
rem suam esset expromeret,
[5?]
magno opere ei suasit,
quoniam pacem impetrasset, ad societatem amicitiamque petendam mitteret Romam legatos,
[6?]
ne, si
quid Antiochus moveret, expectasse et temporum
opportunitates captasse ad rebellandum videri posset.
ad Tempe Thessalica Philippus est conventus.
[7]
qui
cum se missurum extemplo legatos respondisset,
Cornelius Thermopylas,
[8?]
ubi frequens Graeciae statis
diebus esse solet conventus—Pylaicum2 appellant— venit;
[9]
Aetolos praecipue monuit constanter et fideliter in amicitia populi Romani permanerent.
[10]
Aetolorum
principes alii leniter questi sunt quod non idem erga
suam gentem Romanorum animus esset post victoriam
qui in bello fuisset,
[11?]
alii ferocius incusarunt
[p. 372]
exprobraruntque non modo vinci sine Aetolis Philippum,3 sed ne transire quidem in Graeciam Romanos potuisse.
[12]
adversus ea respondere, ne in altercationem excederet res, cum supersedisset Romanus, omnia eos aequa
impetraturos si Romam misissent dixit. itaque ex
auctoritate eius decreti legati sunt. hunc finem
bellum cum Philippo habuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.