previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad vindicandam a Philippo continentis regionemPeraeam vocantpossessam maioribus suis, [2?] pausistratum praetorem cum [p. 324] octingentis Achaeis peditibus, mille et octingentis fere1 armatis, ex vario genere auxiliorum collectis, miserunt; [3] Galli et Pisuetae et Nisuetae et Tamiani et Arei ex Africa et Laudiceni ex Asia erant. [4] cum iis copiis Pausistratus Tendeba in Stratonicensi agro, locum peropportunum, ignaris regiis qui Therae erant occupavit. [5] in tempore et ad id2 ipsum excitum auxilium, [6?] mille Achaei pedites cum centum equitibus supervenerunt; Theoxenus iis praeerat. Dinocrates, regius praefectus, reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba movet, inde ad alterum castellum, item Stratonicensis agriAstragon vocantomnibus praesidiis3 quae multifariam4 disiecta erant, [7?] devocatis et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere pergit. [8] nec Rhodii pugnam detractaverunt. ita castris in propinquo locatis extemplo in aciem descensum est. [9] Dinocrates quingentos Macedonas dextro cornu, laevo Agrianas locat, in medium accipit contractos ex castellorumCares maxime erantpraesidiis, equites cornibus circumdat et Cretensium auxiliares Thracumque. [10] Rhodii Achaeos, lectam peditum manum, habuere, medios mixta ex pluribus gentibus auxilia, [11?] equites levisque armaturae quod erat cornibus circumiectum. [12] eo die steterunt tantum [p. 326] acies utraque super ripam, qui tenui tum aqua interfluebat,5 torrentis paucisque telis emissis in castra receperunt sese. postero die eodem ordine instructi maius aliquanto proelium quam pro numero edidere pugnantium. [13] neque enim plus terna milia peditum fuere et centeni ferme equites; [14] ceterum non numero tantum nec armorum genere, sed animis quoque paribus et aequa spe pugnarunt. Achaei primo torrente superato in Agrianas impetum fecerunt; deinde tota prope cursu transgressa amnem acies est. [15] diu anceps pugna stetit. [16] numero Achaei, mille ipsi, quadringentos loco pepulere; inclinato deinde laevo cornu in dextrum omnes conisi. [17] Macedones, usque dum ordines et veluti stipata phalanx constabat, moveri nequiverunt; [18] postquam laevo latere nudato circumagere hastas in venientem ex transverse hostem conati sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se fecerunt, terga deinde vertunt, postremo abiectis armis in praecipitem fugam effunduntur. [19] Bargylias petentes fugerunt; eodem Dinocrates perfugit. Rhodii quantum diei superfuit secuti receperunt sese in castra. satis constat, si confestim victores Stratoniceam petissent, recipi eam urbem sine certamine potuisse. [20] praetermissa eius rei occasio est, dum in castellis vicisque recipiendis Peraeae tempus teritur. [21] interim animi eorum qui Stratoniceam praesidio obtinebant confirmati sunt. mox et Dinocrates cum [p. 328] iis quae proelio superfuerant copiis intravit muros.6 [22] nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit. haec in Thessalia, haec in Achaia, haec in Asia per eosdem dies ferme gesta.

1 A.U.C. 557

2 id gelenius: om. B.

3 praesidiis Madvig: ex praesidiis B.

4 multifariam ed. frobeniana 1531: multifaria B.

5 A.U.C. 557

6 A.U.C. 557

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (1881)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
hide References (41 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.11
  • Cross-references to this page (25):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: