Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
rebus, quae Romae agendae erant, perfectis
consules in provincias profecti.
[2]
P. Villius in Macedoniam cum venisset, atrox seditio militum iam ante
irritata nec satis in principio compressa excepit.
[3]
duo
milia ea militum fuere, quae ex Africa post devictum
Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro voluntariis transportata erant. id voluntate factum negabant: ab tribunis recusantes in
naves impositos.
[4]
sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et eam exhaustam, et finem aliquem militandi fieri aequum esse.
[5]
multis annis sese
Italiam non vidisse; consenuisse sub armis in Sicilia,
Africa, Macedonia; confectos iam se labore opere,
[6]
exangues tot acceptis vulneribus esse. consul causam
postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur,
videri dixit; seditionis nec eam nec ullam aliam satis
iustam causam esse.
[7]
itaque si manere ad signa et
dicto parere velint, se de missione eorum ad senatum
scripturum; modestia facilius quam pertinacia quod
velint impetraturos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.