Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28.
C. Cornelio et Q. Minucio consulibus
omnium primum de provinciis consulum praetorumque
actum.
[2]
prius de praetoribus transacta res, quae
transigi sorte poterat. urbana Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam Atilius, Siciliam
Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem, Helvius
ulteriorem est sortitus.
[3]
consulibus Italiam Macedoniamque sortiri parantibus L. Oppius et Q. Fulvius
tribuni plebis impedimento erant, quod longinqua provincia Macedonia esset,
[4]
neque ulla alia res maius bello
impedimentum ad eam diem fuisset, quam quod vixdum inchoatis rebus in ipso conatu gerendi belli prior
consul revocaretur.
[5]
quartum iam annum esse ab decreto Macedonico bello. quaerendo regem et exercitum eius Sulpicium maiorem partem anni absumpsisse.
Villium congredientem cum hoste infecta re revocatum.
[6]
Quinctium rebus divinis Romae maiorem
partem anni retentum ita gessisse tamen res, ut, si
aut maturius in provinciam venisset, aut hiems magis
[p. 81]
sera fuisset, potuerit debellare;
[7]
nunc prope in hiberna
profectum ita comparare dici bellum, ut, nisi successor
impediat, perfecturus aestate proxima videatur.
[8]
his
orationibus pervicerunt, ut consules in senatus auctoritate fore dicerent se, si idem tribuni plebis facerent. permittentibus utrisque liberam consultationem
patres consulibus ambobus Italiam provinciam decreverunt,
[9]
T. Quinctio prorogarunt imperium, donec successor ex senatus consulto venisset. consulibus binae
legiones decretae et ut bellum cum Gallis Cisalpinis,
[10]
qui defecissent a populo Romano, gererent. Quinctio
in Macedoniam supplementum decretum, sex milia
peditum, trecenti equites, sociorum navalium milia
tria.
[11]
praeesse eidem, cui praeerat, classi L. Quinctius
Flamininus iussus. praetoribus in Hispanias octona
milia peditum socium ac nominis Latini data et quadringeni equites, ut dimitterent veterem ex Hispaniis
militem; et terminare iussi, qua ulterior citeriorve
provincia servaretur.
[12]
Macedoniae legatos P. Sulpicium et P. Villium, qui consules in ea provincia fuerant, adiecerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.