previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. in Gallia nihil sane memorabile ab Sex. Aelio consule gestum. [2] cum duos exercitus in provincia habuisset, unum retentum, quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul praefueratipse ei C. Helvium praetorem praefecit—, alterum, quem, [3] in provinciam adduxit, totum prope annum Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant, consumpsit.

[4] quem ad modum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit, ita circa urbem servilis prope tumultus est. [5] excitatus. obsides Carthaginiensium Setiae custodiebantur. cum iis, ut principum liberis, magna vis servorum erat. [6] augebant eorum numerum, ut ab recenti. Africo bello, et ab ipsis Setinis captiva aliquot nationis eius empta ex praeda mancipia. [7] ii cum coniurationem fecissent, missis ex eo numero, primum qui, in Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios servitia sollicitarent, satis iam omnibus praeparatis, ludis, qui Setiae prope diem futuri erant, spectaculo intentum populum adgredi statuerant; [8] Setia per caedem et . repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare * * servitia. huius rei tam foedae indicium [p. 79] Romam ad L. Cornelium Lentulum praetorem urbanum delatum est. [9] servi duo ante lucem ad eum venerunt atque ordine omnia, quae facta futuraque erant, exposuerunt. [10] quibus domi custodiri iussis, praetor senatu vocato edoctoque, quae iudices adferrent, proficisci ad eam coniurationem quaerendam atque opprimendam iussus, [11] cum quinque legatis profectus obvios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat. [12] hoc tumultuario dilectu duobus milibus ferme hominum armatis Setiam omnibus, quo pergeret, ignaris venit. [13] ibi raptim principibus coniurationis comprehensis fuga servorum ex oppido facta est. dimissis deinde per agros, qui vestigarent * * *. [14] egregia duorum opera servorum indicum et unius liberi fuit. ei centum milia gravis aeris dari patres iusserunt, servis vicena quina milia aeris et libertatem; [15] pretium eorum ex aerario solutum est dominis. haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est servitia Praeneste occupatura. [16] eo L. Cornelius praetor profectus de quingentis fere hominibus, qui in ii noxa erant, supplicium sumpsit. in timore civitas fuit obsides captivosque Poenorum ii moliri. [17] itaque et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi, [18] et circa nomen Latinum a praetore litterae missae, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.8
  • Cross-references to this page (22):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lautumiae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magistratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Obsides
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Servi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Setia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tumultus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sex. Aelius Paetus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Captivi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carcer
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Cornelius Merula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Cornelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Helvius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Indici
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), QUADRUPLA´TOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRE´SVIRI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NORBA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: