previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. ceterum adventu in Achaiam Philoclis, regii praefecti, non Corinthus tantum liberata obsidione, sed Argivorum quoque civitas per quosdam principes Philocli prodita est temptatis prius animis plebis. [2] mos erat comitiorum die primo velut ominis causa praetores pronuntiare Iovem Apollinemque et Herculem; additum lege erat, ut his Philippus rex adiceretur. [3] cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, [4] deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honorem usurpare, donec cum ingenti adsensu nomen recitatum est. [5] huius fiducia favoris Philocles arcessitus nocte occupat collem imminentem urbiLarisam eam arcem vocantpositoque ibi praesidio cum lucis principio signis infestis ad subiectum arci forum vaderet, instructa acies ex adverso occurrit. [6] praesidium erat Achaeorum, nuper impositum, quingenti fere iuvenes delecti omnium civitatium; Aenesidemus Dymaeus praeerat. [7] ad hos orator a praefecto regio missus, qui excedere urbe iuberet: neque enim pares eos oppidanis solis, qui idem quod Macedones sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem ad Corinthum sustinuissent, primo nihil nec ducem nec ipsos movit; [8] post paulo, ut Argivos quoque [p. 78] armatos ex parte altera venientis magno agmine viderunt, certam perniciem cernentes, omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, videbantur subituri. [9] Aenesidemus, ne flos Achaeorum iuventutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle, ut abire illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum paucis clientibus non excessit. [10] missus a Philocle, qui quaereret, quid sibi vellet. nihil motus tantummodo, cum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio creditae urbis moriturum se armatum respondit. tum iussu praefecti a Thraecibus coniecta tela interfectique omnes. [11] et post pactam inter Achaeos ac Romanos societatem duae nobilissimae urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant. [12] haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
hide References (11 total)
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Larisa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philocles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praetor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aenesidemus Dymaeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argivi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argos
    • Smith's Bio, Phi'locles
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: