previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. ceteri populi Achaeorum, cum sententias perrogarentur, societatem cum Attalo ac Rhodiis praesenti decreto confirmarunt; [2] cum Romanis, quia iniussu populi non poterat rata esse, in id tempus, [3] quo Romam mitti legati possent, dilata est; in praesentia tris legatos ad L. Quinctium mitti placuit et exercitum omnem Achaeorum ad Corinthum admoveri captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio oppugnante.

[4] et hi quidem e regione portae, quae fert Sicyonem, posuerunt castra; Romani in Cenchreas versam partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo, alterius maris portu, oppugnabant, primo segnius, sperantes seditionem intus fore inter oppidanos ac regium praesidium. [5] postquam uno animo omnes, et Macedones tamquam communem patriam tuebantur, et Corinthii ducem praesidii Androsthenen haud secus quam civem et suffragio creatum suo imperio in se uti patiebantur, omnis inde spes oppugnantibus in vi et armis et operibus erat. [6] undique aggeres haud facili aditu ad moenia admovebantur. [7] aries ex ea parte, quam Romani oppugnabant, aliquantum [p. 76] muri diruerat; in quem locum, quia nudatus munimento erat, protegendum armis cum Macedones concurrerent, atrox proelium inter eos ac Romanos ortum est. [8] ac primo multitudine facile expellebantur Romani; adsumptis deinde Achaeorum Attalique auxiliis aequabant certamen, nec dubium erat, quin Macedonas Graecosque facile loco pulsuri fuerint. [9] transfugarum Italicorum magna multitudo erat, pars ex Hannibalis exercitu metu poenae a Romanis Philippum secuta, pars navales socii relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiae transgressi; hos desperata salus, si Romani vicissent, ad rabiem magis quam audaciam accendebat. [10] promunturium est adversus Sicyonem Iunonis, quam vocant Acraeam, in altum excurrens; traiectus inde Corinthum septem fere milium passuum. [11] eo Philocles, regius et ipse praefectus, mille et quingentos milites per Boeotiam duxit. praesto fuere ab Corintho lembi, qui praesidium id acceptum Lechaeum traicerent. [12] auctor erat Attalus incensis operibus omittendae extemplo oppugnationis; pertinacius Romanus in incepto perstabat. is quoque, ut pro omnibus portis disposita videt praesidia regia nec facile erumpentium impetus sustineri posse, in Attali sententiam concessit. [13] ita inrito incepto dimissis Achaeis reditum ad naves est. Attalus Piraeum, Romani Corcyram petierunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (22 total)
  • Cross-references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lechaeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philocles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Portus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chelidoniae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Achaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acraeae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Androsthenes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aries
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cenchreae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corinthus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iunonis
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARIES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CORINTHUS
    • Smith's Bio, Andro'sthenes
    • Smith's Bio, Attalus
    • Smith's Bio, Attalus I.
    • Smith's Bio, Phi'locles
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: