previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. secundum orationem praetoris murmur ortum aliorum cum adsensu, aliorum inclementer adsentientes increpantium; [2] et iam non singuli tantum sed populi universi inter se altercabantur. tum inter magistratus gentisdamiurgos vocant; decem numero creanturcertamen nihilo segnius quam inter multitudinem esse. [3] quinque relaturos de societate Romana se aiebant suffragiumque daturos; quinque lege cautum testabantur, ne quid, quod adversus Philippi societatem esset, aut referre magistratibus aut decernere concilio ius esset. is quoque dies iurgiis est consumptus.

[4] supererat unus iusti concilii dies; tertio enim lex iubebat decretum fieri; in quem adeo exarsere studia, ut vix parentes ab liberis temperaverint. [5] Pisias Pellenensis erat; filium damiurgum nomine Memnonem habebat, partis eius, quae decretum recitari perrogarique sententias prohibebat. [6] is diu obtestatus filium, ut consulere Achaeos communi saluti pateretur neu pertinacia sua gentem universam perditum iret, [7] postquam parum proficiebant preces, iuratus se eum sua manu interempturum nec pro filio sed pro hoste habiturum minis pervicit, [8] ut postero die coniungeret iis se, qui referebant. qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie approbantibus relationem [p. 75] ac prae se ferentibus, quid decreturi essent, [9] Dymaei ac Megalopolitani et quidam Argivorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante. [10] nam Megalopolitanos avorum memoria pulsos ab Lacedaemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis, captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos, ubicumque servirent, Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam reddiderat; [11] iam Argivi, praeterquam quod Macedonum reges ab se oriundos credunt, privatis etiam hospitiis familiarique amicitia plerique illigati Philippo erant. [12] ob haec concilio, quod inclinaverat ad Romanam societatem iubendam, excesserunt, veniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (17 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.32
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Memnon.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Minucius Rufus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhisiasus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argivi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Damiurgi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dymaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dymaeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fecialium
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), Achaean League, Achaicum Foedus
    • Smith's Bio, Memnon
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: