Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
primam urbem Thessaliae Phaloriam est adgressus.
duo milia Macedonum in praesidio habebat, qui primo
summa vi restiterunt, quantum arma, quantum moenia
tueri poterant.
[2]
sed oppugnatio continua, non nocte
non die remissa, cum consul in eo verti crederet ceterorum Thessalorum animos, si primi vim Romanam
non sustinuissent, vicit pertinaciam Macedonum.
[3]
capta
Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes urbes
venerunt. venia eisdem petentibus datur: Phaloria
incensa ac direpta est.
[4]
inde Aeginium petit: quem
locum cum vel modico praesidio tutum m ac prope inexpugnabilem
[p. 65]
vidisset, paucis in stationem proximam
telis coniectis ad Gomphorum regionem agmen vertit.
[5]
degressusque in campos Thessaliae, cum iam omnia
exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris,
explorato ante, utrum Leucadem an sinum Ambracium
onerariae tenuissent, frumentatum Ambraciam in vicem
cohortes misit;
[6]
et est iter a Gomphis Ambraciam
sicut impeditum ac difficile, ita spatio perbrevi.
[7]
intra
paucos itaque dies transvectis a mari commeatibus
repleta omni rerum copia sunt castra.
[8]
inde Atracem
est profectus. decem ferme milia ab Larisa abest;
ex Perrhaebia oriundi sunt; sita est urbs super Peneum amnem.
[9]
nihil trepidavere Thessali ad primum
adventum Romanorum; et Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita intra Tempe
stativis positis, ut quisque locus ab hoste temptabatur,
praesidia per occasiones summittebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.