Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito
a consule modico praesidio cum Gomphos peteret,
oppidum protinus nomine Phaecam situm inter Gomphos
[p. 64]
faucesque angustas, quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, vi cepit.
[2]
inde Gomphos adortus est,
et per aliquot dies summa vi tuentes urbem, cum iam
scalas ad moenia erexisset, eo demum metu perpulit
ad deditionem.
[3]
haec traditio Gomphorum ingentem
terrorem Thessalis intulit. dedidere deinceps sese qui
Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas
et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella
iuxta ignobilia.
[4]
dum Athamanes Aetolique submoto Macedonum
metu in aliena victoria suam praedam faciunt, Thessaliaque ab tribus simul exercitibus incerta, quem
hostem quemve socium crederet,
[5]
vastatur, consul faucibus, quas fuga hostium aperuerat, in regionem Epiri
transgressus, etsi probe scit, cui parti Charopo principe excepto Epirotae favissent,
[6]
tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere videt, ex
praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat habitu et ea ipsa facilitate veniae animos eorum in
posterum conciliat.
[7]
missis deinde nuntiis Corcyram,
ut onerariae naves in sinum venirent Ambracium,
ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte
Cercetio posuit castra, eodem Amynandro cum suis
auxiliis accito,
[8]
non tam virium eius egens, quam ut
duces in Thessaliam haberet. ab eodem consilio et
plerique Epirotarum voluntarii inter auxilia accepti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.