Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37. ut ventum Romam est, prius sociorum
legati quam regis auditi sunt. cetera eorum
oratio conviciis regis consumpta est;
[2]
moverunt eo
maxime senatum, demonstrando maris terrarumque
regionis eius situm,
[3?]
ut omnibus appareret, si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret, non posse liberam
Graeciam esse,
[4?]
et ipsum Philippum non contumeliosius quam verius compedes eas Graeciae appellare.
legati deinde regis intromissi;
[5]
quibus longiorem
exorsis orationem brevis interrogatio, cessurusne
iis tribus urbibus esset, sermonem incidit, cum
mandati sibi de iis nominatim negarent quicquam.
sic infecta pace regii dimissi; Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permissum.
[6]
cui1 ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse victoriae
quam pacis avidior neque colloquium postea Philippo
dedit neque legationem aliam quam quae omni
Graecia decedi nuntiaret, admissurum dixit.
1 cui crévier: quod B.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.