Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. rebus, quae Romae agendae erant, perfectis
[p. 160]
consules in provincias profecti.
[2]
P. Villius in Macedoniam1 cum venisset, atrox seditio militum iam ante
irritata nec satis in principio compressa excepit.
[3]
duo milia ea militum fuere, quae ex Africa post
devictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post
in Macedoniam pro voluntariis transportata erant.
id voluntate factum negabant: ab tribunis recusantes in naves impositos.
[4]
sed utcumque, seu
iniuncta seu suscepta foret militia, et eam exhaustam,
et finem aliquem militandi fieri aequum esse.
[5]
multis
annis sese Italiam non vidisse; consenuisse sub
armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam se
labore opere, exangues tot acceptis vulneribus esse.
[6]
consul causam postulandae missionis probabilem, si
modeste peteretur, videri dixit; seditionis nec eam
nec ullam aliam satis iustam causam esse.
[7]
itaque si
manere ad signa et dicto parere velint, se de missione
eorum ad senatum scripturum; modestia facilius
quam pertinacia quod velint impetraturos.
1 A.U.C. 555
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.