Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. ceterum adventu in Achaiam Philoclis, regii
praefecti, non Corinthus tantum liberata obsidione,
sed Argivorum quoque civitas per quosdam principes
Philocli prodita est temptatis prius animis plebis.
[2]
mos erat comitiorum die primo velut ominis causa
praetores pronuntiare Iovem Apollinemque et
Herculem; additum lege1 erat, ut his Philippus rex adiceretur.
[3]
cuius nomen post pactam cum Romanis
societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo
multitudinis ortus,
[4?]
deinde clamor subicientium
[p. 230]
Philippi nomen iubentiumque legitimum honorem2 usurpare, donec cum ingenti adsensu nomen recitatum est.
[5]
huius fiducia favoris Philocles arcessitus
nocte occupat collem imminentem urbi—Larisam
eam arcem vocant—positoque ibi praesidio cum
lucis principio signis infestis ad subiectum arci forum
vaderet, instructa acies ex adverso occurrit.
[6]
praesidium erat Achaeorum, nuper impositum, quingenti
fere iuvenes delecti omnium civitatium; Aenesidemus
Dymaeus praeerat.
[7]
ad hos orator a praefecto
regio missus qui excedere urbe iuberet: neque enim
pares eos oppidanis solis, qui idem quod Macedones
sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos
ne Romani quidem ad Corinthum sustinuissent,
primo nihil nec ducem nec ipsos movit;
[8]
post paulo,
ut Argivos quoque armatos ex parte altera venientes
magno agmine viderunt, certam perniciem cernentes,
omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset,
videbantur subituri.
[9]
aenesidemus, ne flos Achaeorum iuventutis simul cum urbe amitteretur, pactus a
Philocle ut abire illis liceret, ipse quo loco steterat
armatus cum paucis clientibus non excessit.
[10]
missus
a Philocle qui quaereret quid sibi vellet. nihil moto3 tantummodo, cum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio creditae urbis moriturum se armatum respondit. tum iussu praefecti a Thraecibus coniecta
[p. 232]
tela interfectique omnes.
[11]
et post pactam inter4 Achaeos ac Romanos societatem duae nobilissimae urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant.
[12]
haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.