Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. primam urbem Thessaliae Phaloriam est
adgressus. duo milia Macedonum in praesidio
habebat, qui primo summa vi restiterunt, quantum
[p. 194]
arma, quantum moenia tueri poterant.
[2]
sed oppugnatio1 continua, non nocte non die remissa, cum consul
in eo verti crederet ceterorum Thessalorum animos,
si primi vim Romanam non sustinuissent, vicit pertinaciam Macedonum.
[3]
capta Phaloria legati a
Metropoli et a Cierio dedentes urbes venerunt.
venia eisdem petentibus datur; Phaloria incensa
ac direpta est.
[4]
inde Aeginium petit; quem locum
cum vel modico praesidio tutum ac prope inexpugnabilem vidisset, paucis in stationem proximam telis
coniectis ad Gomphorum regionem agmen vertit.
[5]
degressusque in campos Thessaliae, cum iam omnia
exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat
agris, explorato ante, utrum Leucadem an sinum
Ambracium onerariae tenuissent, frumentatum Ambraciam in vicem cohortes misit;
[6]
et est iter a Gomphis
Ambraciam sicut impeditum ac difficile, ita spatio perbrevi.
[7]
intra paucos itaque dies transvectis a mari
commeatibus repleta omni rerum copia sunt castra.
inde Atracem est profectus.
[8]
decem ferme milia ab
Larisa abest; ex Perrhaebia oriundi sunt; sita est
urbs super Peneum amnem.
[9]
nihil trepidavere
Thessali ad primum adventum Romanorum; et
Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita intra Tempe stativis positis, ut quisque
locus ab hoste temptabatur, praesidia per occasiones
summittebat.
1 A.U.C. 556
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.