Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. [p. 105]Thaumacos eo tempore Philippus summa vi oppugnabat 1aggeribus vineisque et iam arietem muris admoturus erat;
[2]
ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum adventus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes nunc in opera Macedonum faciebant. et adiuvabat eos natura ipsa loci.
[3]
namque Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in ipsis faucibus, imminentes, quam Coelen vocant, Thessaliae;
[4]
[p. 106] quae transeunti confragosa loca inplicatasque flexibus vallium vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos 2 campos terminare oculis haud facile queas.
[5]
ab eo miraculo Thaumaci appellati. nec altitudine solum tuta urbs, sed quod saxo undique absciso rupibus imposita est.
[6]
hae difficultates et quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat, ut absisteret incepto Philippus, effecerunt.
[7]
hiems quoque iam instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in hiberna copias reduxit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.