Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49.
huius generis orationibus ipsius amicorumque
victa est praesentis gratia praetoris absentis consulis
maiestas, triumphumque frequentes L. Furio decreverunt.
[2]
triumphavit de Gallis in magistratu L. Furius
praetor et in aerarium tulit trecenta viginti milia
aeris, argenti centum milia mille quingentos.
[3]
neque
captivi ulli ante currum ducti neque spolia praelata
neque milites secuti. omnia praeter victoriam penes
consulem esse apparebat.
[4]
ludi deinde a P. Cornelio Scipione, quos consul
in Africa voverat, magno apparatu facti.
[5]
et de agris
militum eius decretum, ut, quot quisque eorum annos
in Hispania aut in Africa militasset, in singulos annos
bina iugera agri acciperet; eum agrum decemviri adsignarent.
[6]
triumviri item creati ad supplendum Venusinis colonorum numerum, quod bello Hannibalis
attenuatae vires eius coloniae erant, C. Terentius Varro,
T. Quinctius Flamininus, P. Cornelius Cn. f. Scipio. hi
colonos Venusiam adscripserunt.
[7]
eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul
Hispaniam obtinebat, magnum hostium exercitum in
agro Sedetano fudit. quindecim milia Hispanorum eo
proelio dicuntur caesa, signa militaria capta octo et
septuaginta.
[8]
C. Aurelius consul, cum ex provincia Romam
comitiorum causa venisset, non id, quod animis praeceperant, questus est, non expectatum se ab senatu,
[9]
neque disceptandi cum praetore consuli potestatem
factam, sed ita triumphum decresse senatum, ut nullius
[10]
nisi eius, qui triumphaturus esset, et non eorum, qui
[p. 49]
bello interfuissent, verba audiret.
[11]
maiores ideo instituisse, ut legati, tribuni, centuriones, milites denique
triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius, cui tantus honos haberetur, populus Romanus videret. ecquem
ex eo exercitu, qui cum Gallis pugnaverit, si non militem, lixam saltem fuisse, quem percunctari posset
senatus, quid veri praetor vanive adferret?
[12]
comitiis
deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus, P. Villius Tappulus. praetores inde
facti L. Quinctius Flamininus,
L. Valerius Flaccus,
L. Villius Tappulus, Cn. Baebius Tamphilus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.