Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
rex
non tam celerem aleam universi certaminis timens
quadringentos Trallis—Illyriorum id, sicut alio diximus loco, est genus—et Cretenses trecentos, addito
his peditibus pari numero equitum, cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, ad lacessendos hostium equites
misit.
[2]
ab Romanis autem—aberat acies eorum paulo
plus quingentos passus—velites et equitum duae
ferme alae emissae, ut numero quoque eques pedesque
hostem aequarent.
[3]
credere regii genus pugnae, quo
adsueverant, fore, ut equites in vicem insequentes refugientesque nunc telis uterentur, nunc terga darent,
Illyriorum velocitas ad excursiones et impetus subitos
usui esset, Cretenses in invehentem se effuse hostem
sagittas conicerent.
[4]
turbavit hunc ordinem pugnandi
non acrior quam pertinacior impetus Romanorum;
[5]
nam
haud secus, quam si tota acie dimicarent, et velites
emissis hastis comminus gladiis rem gerebant, et
equites, ut semel in hostem evecti sunt, stantibus
equis, partim ex ipsis equis, partim desilientes immiscentesque se peditibus pugnabant.
[6]
ita nec eques regius
equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes
concursator et vagus et prope seminudus genere armorum veliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato.
[7]
non tulere itaque dimicationem nec alia re
quam velocitate tutantes se in castra refugerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.