Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26.
per eos ipsos dies, quibus Philippus in
[p. 25]
Achaia fuit, Philocles, praefectus regius, ex Euboea
profectus cum duobus milibus Thracum Macedonumque
ad depopulandos Atheniensium fines regione Eleusinis
saltum Cithaeronis transcendit;
[2]
inde dimidia parte
militum ad praedandum passim per agros dimissa cum
parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit,
[3]
[4]
ut, si ex castello ab Eleusine in praedantis suos impetus fieret, repente hostis effusos ex improviso adoriretur. non fefellere insidiae. itaque revocatis, qui
discurrerant ad praedandum, militibus instructisque,
ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus cum
multis inde vulneribus recessit Philippoque se venienti
ex Achaia coniunxit.
[5]
temptata et ab ipso rege oppugnatio eiusdem castelli est; sed naves Romanae a
Piraeo venientes intromissumque praesidium absistere
incepto coegerunt.
[6]
diviso deinde exercitu rex cum
parte Philoclem Athenas mittit, cum parte Piraeum
pergit, ut, dum Philocles subeundo muros et comminanda oppugnatione contineret urbe Athenienses, ipsi
Piraeum levi cum praesidio relictum expugnandi facultas esset.
[7]
ceterum nihilo ei Piraei quam Eleusinis
facilior iisdem fere defendentibus oppugnatio fuit. a
Piraeo Athenas repente duxit.
[8]
inde eruptione subita
peditum equitumque inter angustias semiruti muri, qui
bracchiis duobus Piraeum Athenis iungit, repulsus,
[9]
omissa oppugnatione urbis, diviso cum Philocle rursus
exercitu ad agros vastandos profectus, cum priorem
populationem sepulcris circa urbem diruendis exercuisset,
[10]
ne quid inviolatum relinqueret, templa deum,
quae pagatim sacrata habebant, dirui atque incendi
iussit;
[11]
et ornata eo genere operum eximie terra Attica
et copia domestici marmoris et ingeniis artificum praebuit huic furori materiam.
[12]
neque enim diruere modo
ipsa templa ac simulacra evertere satis habuit, sed
lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi
iussit.
[13]
et postquam non tam ira erat satiata quam
irae exercendae materia deerat, agro hostium in Boeotiam
[p. 26]
excessit nec aliud quicquam dignum memoria
in Graecia egit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.