Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
me quoque iuvat, velut ipse in parte laboris
ac periculi fuerim, ad finem belli Punici pervenisse.
[2]
nam etsi profiteri ausum perscripturum res omnis
Romanas in partibus singulis tanti operis fatigari
minime conveniat, tamen, cum in mentem venit tris
et sexaginta annos—
[3]
tot enim sunt a primo Punico
ad secundum bellum finitum—
[4]
aeque multa volumina
occupasse mihi, quam occupaverint quadringenti octoginta septem anni a condita urbe ad Ap. Claudium
consulem, qui primum bellum Carthaginiensibus intulit,
[5]
iam provideo animo, velut qui proximis litori
vadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in vastiorem me altitudinem ac velut profundum invehi, et crescere paene opus, quod prima
quaeque perficiendo minui videbatur.
[6]
pacem Punicam bellum Macedonicum excepit,
periculo haudquaquam comparandum aut virtute ducis
aut militum robore,
[7]
claritate regum antiquorum vetustaque fama gentis et magnitudine imperii, quo
multa quondam Europae, maiorem partem Asiae obtinuerant armis, prope nobilius.
[8]
ceterum coeptum
bellum adversus Philippum decem ferme ante annis
triennio prius depositum erat, cum Aetoli et belli et
pacis fuissent causa.
[9]
vacuos deinde pace Punica iam
Romanos et infensos Philippo cum ob infidam adversus Aetolos aliosque regionis eiusdem socios pacem,
[10]
tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa
Hannibali Poenisque preces Atheniensium, quos agro
pervastato in urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.