Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42. Philippus iam suis vallo appropinquantibus
receptui cani iussit; fatigatos enim equos virosque
non tam proelio quam itineris simul longitudine,
simul praepropera celeritate habebat.
[2]
itaque
turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturae
aquatum ire et prandere iubet, alios in statione
armatos retinet,
[3?]
opperiens agmen peditum tardius
ductum propter gravitatem armorum.
[4]
quod ubi
advenit, et ipsis imperatum ut statutis signis armisque
ante se positis raptim cibum caperent binis ternisve
summum ex manipulis aquandi causa missis; interim
eques cum levi armatura paratus instructusque
stetit, si quid hostis moveret.
[5]
Aetoli—iam enim
et quae per agros sparsa multitudo fuerat receperat1 se in castra—ut defensuri munimenta circa portas
vallumque armatos disponunt, dum quietos hostes
ipsi feroces ex tuto spectabant.
[6]
postquam mota
signa Macedonum sunt et succedere ad vallum
parati atque instructi coepere, repente omnes
relictis stationibus per aversam partem castrorum ad
tumulum ad castra Athamanum perfugiunt. multi
in hac quoque tam trepida fuga capti caesique sunt
Aetolorum.
[7]
Philippus, si satis diei superesset,
non dubius quin Athamanes quoque exui castris
[p. 124]
potuissent, die per proelium, deinde per direptionem2 castrorum absumpto sub tumulo in proxima planitie consedit, prima luce insequentis diei hostem adgressurus.
[8]
sed Aetoli eodem pavore quo sua castra
reliquerant, nocte proxima dispersi fugerunt. maximo
usui fuit Amynander, quo duce Athamanes itinerum
periti summis montibus per calles ignotas sequentibus
eos hostibus in Aetoliam perduxerunt.
[9]
non ita
multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum
equites, quos prima luce Philippus, ut desertum
tumulum videt, ad carpendum hostium agmen misit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.