Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. uno deinde intermisso die, cum omnibus
copiis equitum levisque armaturae pugnaturus rex
esset, nocte caetratos quos peltastas vocant loco
opportuno inter bina castra in insidiis abdiderat
praeceperatque Athenagorae et equitibus ut,
[2?]
si
aperto proelio procederet res, uterentur fortuna, si
minus, cedendo sensim ad insidiarum locum hostem
pertraherent.
[3]
et equitatus quidem cessit, duces
caetratae cohortis non satis expectato signo ante
tempus excitatis suis occasionem bene gerendae rei
amisere. Romanus et aperto proelio victor et tutus
a fraude insidiarum in castra sese recepit.
[4]
postero die consul omnibus copiis in aciem descendit
[p. 106]
ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio tum1 primum Romani, quia captos aliquot bello Punico
habebant, usi sunt.
[5]
ubi latentem intra vallum
hostem vidit, in tumulos quoque ac sub ipsum vallum
exprobrans metum successit. postquam ne tum
quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam
propinquis stativis parum tuta frumentatio erat,
dispersos milites per agros equitibus extemplo
invasuris,
[6?]
octo fere inde milia, intervallo tutiorem
frumentationem habiturus, castra ad Ottolobum—id
est loco nomen—movit.
[7]
cum in propinquo agro
frumentarentur Romani, primo rex intra vallum suos
tenuit, ut cresceret simul neglegentia2 cum audacia hosti.
[8]
ubi effusos vidit, cum omni equitatu et
Cretensium auxiliaribus, quantum equitem velocissimi pedites cursu aequare poterant, citato profectus
agmine inter castra Romana et frumentatores constituit signa.
[9]
inde copiis divisis partem ad consectandos vagos frumentatores emisit dato signo ne quem
vivum relinquerent, cum parte ipse substitit itineraque quibus ad castra recursuri videbantur hostes,
obsedit.
[10]
iam passim caedes ac fuga erat, necdum
quisquam in castra Romana nuntius cladis pervenerat, quia refugientes in regiam stationem incidebant,
[11?]
et plures ab obsidentibus vias quam ab emissis
ad caedem interficiebantur. tandem inter medias
[p. 108]
hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum3 magis quam certum nuntium intulerunt castris.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.