Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. omnium animis in bellum Macedonicum versis1 repente, nihil minus eo tempore timentibus, Gallici
tumultus fama exorta.
[2]
Insubres Cenomanique et
Boi excitis Celinibus Ilvatibusque et ceteris Ligustinis populis Hamilcare Poeno duce, qui in iis locis de
Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam invaserant;
[3]
et direpta urbe ac per iram magna ex parte
incensa, vix duobus milibus hominum inter incendia
ruinasque relictis, traiecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt.
[4]
vicinae urbis audita clades spatium
colonis dedit ad claudendas portas praesidiaque per
muros disponenda, ut obsiderentur tamen prius quam
expugnarentur nuntiosque mitterent ad praetorem
Romanum.
[5]
L. Furius Purpurio tum provinciae
praeerat cetero ex senatus consulto exercitu dimisso
praeter quinque milia socium ac Latini nominis;
cum iis copiis in proxima regione provinciae circa
Ariminum substiterat. is tum senatui scripsit quo
in tumultu provincia esset:
[6]
duarum coloniarum, quae
ingentem illam tempestatem Punici belli subterfugissent, alteram captam ac direptam ab hostibus,
alteram oppugnari;
[7]
nec in exercitu suo satis praesidii colonis laborantibus fore, nisi quinque milia
socium quadraginta milibus hostium—tot enim in
armis esse—trucidanda obicere velit,2 et tanta sua clade iam inflatos excidio coloniae Romanae augeri hostium animos.
[p. 32]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.