previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. Mago proximae silentio noctis profectus quantum pati uiae per uolnus poterat itineribus extentis ad mare in Ligures Ingaunos peruenit. [2] ibi eum legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis nauibus adierunt, iubentes primo quoque tempore in Africam traicere; [3] id et fratrem eius Hannibalemnam ad eum quoque isse legatos eadem iubentesfacturum; non in eo esse Carthaginiensium res ut Galliam atque Italiam armis obtineant. [4] Mago non imperio modo senatus periculoque patriae motus sed metuens etiam ne uictor hostis moranti instaret Liguresque ipsi relinqui Italiam a Poenis cernentes ad eos quorum mox in potestate futuri essent deficerent, [5] simul sperans leniorem in nauigatione quam in uia iactationem uolneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naues profectus uixdum superata Sardinia ex uolnere moritur. naues quoque aliquot Poenorum disiectae in alto ab classe Romana quae circa Sardiniam erat capiuntur. [6] [p. 30036]haec terra marique in parte Italiae quae iacet ad Alpes gesta. consul C. Seruilius, nulla memorabili re in prouincia Etruria Galliaquenam eo quoque processeratgesta, [7] patre C. Seruilio et C. Lutatio ex seruitute post sextum decimum annum receptis qui ad uicum Tannetum a Boiis capti fuerant, [8] hinc patre hinc Catulo lateri circumdatis priuato magis quam publico decore insignis Romam rediit. [9] latum ad populum est ne C. Seruilio fraudi esset quod patre qui sella curuli sedisset uiuo, cum id ignoraret, tribunus plebis atque aedilis plebis fuisset contra quam sanctum legibus erat. hac rogatione perlata in prouinciam rediit. [10] ad Cn. Seruilium consulem, qui in Bruttiis erat, Consentia Aufugum Bergae Baesidiae Ocriculum Lymphaeum Argentanum Clampetia multique alii ignobiles populi senescere Punicum bellum cernentes defecere. [11] idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit. obscura eius pugnae fama est. Ualerius Antias quinque milia hostium caesa ait, quae tanta res est ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa. [12] [p. 30037]nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum. nam ad eum quoque legati ab Carthagine reuocantes in Africam, iis forte diebus quibus ad Magonem, uenerunt.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (43 total)
  • Cross-references to this page (32):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Lutatius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lymphacum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ocriculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Gallicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Servilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Servilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Servilius Caepio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tannetum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aediles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argentanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aufugium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Valerius Antias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vergae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bergae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Besidiae.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clampetia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consentia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Crotonienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ingauni
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BRU´TTII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CASTRA HANNI´BALIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CONSE´NTIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CROTON or CROTONA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), INGAUNI
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Mago
    • Smith's Bio, Servi'lius
    • Smith's Bio, Servi'lius
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: