previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. inde cum maxime uallum Romani iacerent, conspecta classis hostium est Uticam ab Carthagine petens. [2] igitur omisso opere pronuntiatum iter signaque raptim ferri sunt coepta ne naues in terram et ad obsidionem uersae ac minime nauali proelio aptae opprimerentur: [3] qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptae et armatae classi naues tormenta machinasque portantes et aut in onerariarum usum uersae aut ita adpulsae muris ut pro aggere ac pontibus praebere adscensum possent? [4] itaque Scipio, postquam eo uentum est, contra quam in nauali certamine solet rostratis quae praesidio aliis esse poterant in postremam aciem receptis prope terram, [5] [p. 30016] onerariarum quadruplicem ordinem pro muro aduersus hostem opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnae turbari ordines possent, malis antennisque de naue in nauem traiectis ac ualidis funibus uelut uno inter se uinculo inligatis comprendit, [6] tabulasque superinstrauit ut peruium in totum nauium ordinem esset, et sub ipsis pontibus interualla fecit qua procurrere speculatoriae naues in hostem ac tuto recipi possent. [7] his raptim pro tempore instructis, mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur; telorum maxime missilium ut quamuis longo certamine sufficerent uis ingens congeritur. [8] ita parati atque intenti hostium aduentum opperiebantur. Carthaginienses, qui, si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu oppressissent, [9] perculsi terrestribus cladibus atque inde ne mari quidem ubi ipsi plus poterant satis fidentes, die segni nauigatione absumpto sub occasum solis in portumRusucmona Afri uocantclassem adpulere. [10] postero die sub ortum solis instruxere ab alto naues uelut ad iustum proelium nauale et tamquam exituris contra Romanis. [11] [p. 30017]cum diu stetissent postquam nihil moueri ab hostibus uiderunt, tum demum onerarias adgrediuntur. [12] erat res minime certamini nauali similis, proxime speciem muros oppugnantium nauium. altitudine aliquantum onerariae superabant; [13] ex rostratis Poeni uana pleraque, utpote supino iactu, tela in locum superiorem mittebant; grauior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat. [14] speculatoriae naues ac leuia alia nauigia, quae sub constratis pontium per interualla excurrebant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur; [15] deinde propugnatoribus quoque incommodae erant quod permixtae cum hostium nauibus inhibere saepe tela cogebant metu ne ambiguo ictu suis inciderent. [16] postremo asseres ferreo unco praefixiharpagones uocat miles — [17] ex Punicis nauibus inici in Romanas coepti. quos cum neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, [18] scindi uideres uincula quibus aliis innexa erat, seriem aliam simul plurium nauium trahi. [19] [p. 30018]hoc maxime modo lacerati [quidem] omnes pontes et uix transiliendi in secundum ordinem nauium spatium propugnatoribus datum est. [20] sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt. maior quam pro re laetitia, sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, [21] cum eo ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem ni cessatum a praefectis suarum nauium foret et Scipio in tempore subuenisset.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.42
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navals
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Portus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rusucmo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scriptores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vtica.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carthaginienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Harpagones
    • Harper's, Constrātum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ASSER
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BA´GRADA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ILVATES
    • Smith's Bio, HAMILCAR
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: