previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. Mago proximae silentio noctis profectus, quantum pati viae per vulnus poterat itineribus extentis, ad mare in Ligures Ingaunos pervenit. [2] ibi eum [p. 555] legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus adierunt iubentes primo quoque tempore in Africam traicere; [3] id et fratrem eius Hannibalemnam ad eum quoque isse legatos eadem iubentesfacturum; non in eo esse Carthaginiensium res, ut Galliam atque Italiam armis obtineant. [4] Mago non imperio modo senatus periculoque patriae motus, sed metuens etiam, ne victor hostis moranti instaret, Liguresque ipsi, relinqui Italiam a Poenis cernentes, ad eos, quorum mox in potestate futuri essent, [5] deficerent, simul sperans leniorem in navigatione quam in via iactationem vulneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naves profectus, vixdum superata Sardinia ex vulnere moritur. naves quoque aliquot Poenorum disiectae in alto a classe Romana, quae circa Sardiniam erat, capiuntur. [6] haec terra marique in parte Italiae qua iacet ad Alpes, gesta.

consul C. Servilius nulla memorabili re in provincia Etruria Galliaque— [7] nam eo quoque processeratgesta, patre C. Servilio et C. Lutatio ex servitute post sextum decimum annum receptis, qui ad vicum Tannetum a Bois capti fuerant, [8] hinc patre, hinc Catulo lateri circumdatis privato magis quam publico decore insignis Romam rediit. [9] latum ad populum est, ne C. Servilio fraudi esset, quod patre, qui sella curuli sedisset, vivo, cum id ignoraret, tribunus plebis atque aedilis plebis fuisset, contra quam sanctum legibus erat. hac rogatione perlata in provinciam rediit.

[10] ad Cn. Servilium consulem qui in Bruttiis erat, Consentia, Aufugum, Bergae, Besidiae, Ocriculum, Lymphaeum, Argentanum, Clampetia multique ignobiles populi, senescere Punicum bellum cernentes, defecere. [11] idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit. obscura eius pugnae fama est. Valerius Antias quinque milia hostium caesa ait; quae tanta res [p. 556] est, ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa. [12] nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum; nam ad eum quoque legati ab Carthagine vocantes in Africam iis forte diebus, quibus ad Magonem, venerunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (43 total)
  • Cross-references to this page (32):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Lutatius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lymphacum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ocriculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Gallicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Servilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Servilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Servilius Caepio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tannetum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aediles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argentanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aufugium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Valerius Antias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vergae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bergae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Besidiae.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clampetia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consentia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Crotonienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ingauni
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BRU´TTII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CASTRA HANNI´BALIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CONSE´NTIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CROTON or CROTONA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), INGAUNI
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Mago
    • Smith's Bio, Servi'lius
    • Smith's Bio, Servi'lius
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: