Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
72. consules, cum Scaptium non silentio
modo, sed cum adsensu etiam audiri animadvertissent,
deos hominesque testantes flagitium ingens fieri
2 patrum primores arcessunt. cum iis circumire
tribus,1 orare ne pessimum facinus peiore exemplo
[p. 246]
admitterent iudices in suam rem litem vertendo,2 cum praesertim etiam si fas sit curam emolumenti sui iudici esse, nequaquam tantum agro intercipiendo
adquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria sociorum animis.
[3]
nam famae quidem ac fidei damna
maiora esse quam quae aestimari possent. hoc legatos
referre domum, hoc volgari, hoc socios audire, hoc
hostes,
[4]
quo cum dolore hos, quo cum gaudio illos!
scaptione3 hoc, contionali seni, adsignaturos putarent finitimos populos? clarum hac fore imagine Scaptium; sed4 populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae personam laturum.
[5]
quem enim hoc private rei iudicem fecisse ut sibi controversiosam adiudicaret rem? Scaptium ipsum id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non facturum.
[6]
haec consules, haec patres vociferantur; sed plus cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius valet.
vocatae tribus iudicaverunt agrum publicum populi
Romani esse.
[7]
nec abnuitur ita fuisse, si ad iudices
alios itum foret; nunc haud sane quicquam bono
[p. 248]
causae levatur dedecus iudicii; idque non Aricinis5 Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius atque acerbius visum. reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit. [p. 250]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.