Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
63. vadunt igitur in proelium ab sua parte
omissum et locum ex quo cesserant repetunt; momentoque non restituta modo pugna, sed inclinatur
etiam Sabinis cornu.
[2]
eques inter ordines peditum
tectus se ad equos recipit. transvolat inde in
partem alteram suis victoriae nuntius; simul et in
[p. 212]
hostes iam pavidos, quippe fuso suae partis validiore1 cornu, impetum facit. non aliorum eo proelio virtus
magis enituit.
[3]
consul providere omnia, laudare
fortis, increpare sicubi segnior pugna esset. castigati fortium statim virorum opera edebant, tantumque hos pudor quantum alios laudes excitabant.
[4]
redintegrato clamore undique omnes conisi hostem
avertunt, nec deinde Romana vis sustineri potuit.
Sabini fusi passim per agros castra hosti ad praedam
relinquunt. ibi non sociorum sicut in Algido res,
sed suas Romanus populationibus agrorum amissas
recipit.
[5]
gemina victoria duobus bifariam proeliis parta
maligne senatus in unum diem supplicationes consulum nomine decrevit. populus iniussu et altero
die frequens iit supplicatum;2 et haec vaga popularisque supplicatio studiis prope celebratior fuit.
[6]
consules ex composito eodem biduo ad urbem accessere senatumque in Martium campum evocavere.
ubi cum de rebus ab se gestis agerent, questi
primores patrum senatum inter milites dedita opera
terroris causa haberi.
[7]
itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes
Apollinis est—iam tum Apollinare appellabant,—
[p. 214]
avocavere senatum.
[8]
ubi cum ingenti consensu3 patrum negaretur triumphus, L. Icilius tribunus plebis tulit ad populum de triumpho consulum
multis dissuasum prodeuntibus,
[9]
maxime C. Claudio
vociferante de patribus, non de hostibus consules
triumphare velle, gratiamque pro privato merito in
tribunum, non pro virtute honorem peti. numquam
ante de triumpho per populum actum; semper aestimationem arbitriumque eius honoris penes senatum
fuisse;
[10]
ne reges quidem maiestatem summi ordinis
imminuisse; ne ita omnia tribuni potestatis suae
implerent, ut nullum publicum consilium sinerent
esse; ita demum liberam civitatem fore, ita aequatas
leges, si sua quisque iura ordo, suam maiestatem
teneat.
[11]
in eandem sententiam multa et a ceteris
senioribus patrum cum essent dicta, omnes tribus
eam rogationem acceperunt. tum primum sine
auctoritate senatus populi iussu triumphatum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.