previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

52. per M. Duillium,1 qui tribunus plebis fuerat, certior facta plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum montem ex Aventino transit [2?] adfirmante Duillio2 non prius quam deseri urbem videant curam in animos patrum descensuram; admoniturum Sacrum montem constantiae plebis, sciturosque sine restituta potestate tribunicia3 redigi [p. 172] in concordiam resne queant.4 [3] Via Nomentana, cui5 tum Ficolensi6 nomen fuit, profecti castra in monte Sacro locavere modestiam patrum suorum nihil violando imitati. secuta exercitum plebs nullo qui per aetatem ire posset retractante. [4] prosequuntur coniuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes.

[5] cum vasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, in foro praeter paucos seniorum nemo esset, vocatis utique in senatum patribus desertum apparuisset forum, plures7 iam quam Horatius ac Valerius vociferabantur: [6] “quid exspectabitis, patres conscripti? si decemviri finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis? quod autem istud imperium est, decemviri, quod amplexi tenetis? [7] tectis ac parietibus iura dicturi estis? non pudet lictorum vestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum aliorum?8 quid si hostes ad urbem veniant facturi estis? quid si plebs mox, ubi parum secessione moveamur, armata veniat? occasune urbis voltis finire imperium? [8] atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni plebis. nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeiis. [9] novam inexpertamque eam potestatem eripuere patribus nostris; ne nunc [p. 174] dulcedine semel capti ferant desiderium, cum praesertim9 nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii egeant.” [10] cum haec ex omni parte iactarentur, victi consensu decemviri futuros se, quando ita videatur, in potestate patrum adfirmant. [11] id modo simul orant ac monent, ut ipsis ab invidia caveatur nec suo sanguine ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.

1 Duillium F3ς: duilium ω: diluluum B: diluiuum B1.

2 Duillio F3Oς: duellio vorm: duilio PUR: c. duilio MF?BHDL.

3 tribunicia inserted by Gronovius.

4 resne queant harant: res nequeant ω.

5 A.U.C. 305

6 Ficolensi O: ficulensi ςcf. I. xxxviii. 4): figulensi ω: figulensi figulensi M: fingulensi R.

7 plures ς: pluresque ω.

8 aliorum ς: aliorumque ω.

9 A.U.C. 305

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lictor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nomentana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebs
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacer
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Secessio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Via
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Decemviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Duellius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ficulnensis
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FICU´LEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NOMENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SACER MONS
    • Smith's Bio, Dui'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: