Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. postero die dictator cum ante lucem in forum venisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium,1 patriciae gentis, sed qui,2 cum stipendia pedibus
[p. 92]
propter paupertatem fecisset, bello tamen primus3 longe Romanae iuventutis habitus esset.
[2]
cum magistro equitum in contionem venit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, vetat quemquam privatae quicquam rei agere.
[3]
tum, quicumque aetate militari essent, armati cum cibariis in
dies quinque coctis vallisque duodenis ante solis
occasum Martio in campo adessent;
[4]
quibus aetas
ad militandum gravior esset, vicino militi, dum is
arma pararet vallumque peteret, cibaria coquere
iussit.
[5]
sic iuventus discurrit ad vallum petendum.
sumpsere unde cuique proximum fuit; prohibitus
nemo est; impigreque omnes ad edictum dictatoris
praesto fuere.
[6]
inde composite agmine non itineri
magis apti quam proelio, si res ita tulisset, legiones
ipse dictator, magister equitum suos equites ducit.
in utroque agmine quas tempus ipsum poscebat
adhortationes erant:
[7]
adderent gradum; maturato
opus esse ut nocte ad hostem perveniri4 posset; consulem exercitumque Romanum obsideri, tertium diem iam clausos esse; quid quaeque nox aut dies ferat, incertum esse; puncto saepe temporis maximarum rerum momenta verti.
[8]
“adcelera signifer!” “sequere miles!” inter se quoque gratificantes
ducibus clamabant. media note in Algidum perveniunt et, ut sensere se iam prope hostes esse,
signa constituunt.
[p. 94]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.